878

Militia Immaculatae [ 2 ]

Oryg.: rkps AN. Jedna karta dwustr. zapis.

[Rzym, po 4 IV 1919] [ 1 ]

"Ipsa conteret caput tuum" (Gen 3,15).

"Cunctas haereses sola interemisti in universo mundo" [Officium B.M.V.].

I - Finis: Quaerere conversionem peccatorum, haereticorum, schismaticorum, Iudaeorum etc. et praesertim massonum et sanctificationem omnium sub patrocinio et mediante B.M.V. Immaculata.

II - Conditiones: 1) Totalis suimetipsius B.M.V. Immaculatae oblatio, tamquam instrumentum in immaculatis Eius manibus.

2) Gestare "Numisma Miraculosum".

III - Media: 1) Possibiliter semel quotidie exorare Immaculatam iaculatoria [oratione]: "O Maria sine peccato concepta, ora pro nobis, qui ad Te recurrimus et pro omnibus, qui ad Te non recurrunt et praesertim pro massonibus" [ 3 ].

2) Omnia legitima media sucundum possibilitatem in diversitate status, conditionis et occasionis: quae zelo et prudentiae uniuscuiusque commendantur; et praesertim "Numisma Miraculosum".

V. Dignare me laudare Te, Vigro Sacrata.

R. Da mihi virtutem contra hostes Tuos.

Nb. 1: Media (sub n[umero] III) habent solum vim consilii.

Nb. 2: Nihil sub aliquo vel minimo peccato ligat; solo amore sine limite erga Sacratissmum Cor Iesu, ut Ei quam plurimas animas quam strictissime per Immaculatam uniamus, moveamur.

Libenti animo benedicimus votaque facimus ut Beatissima Virgo Immaculata, Ordinis Nostri Patrona, materna sua Protectione ac copiosa benedictione foveat ac protegat piam militiam. - Fr. Dominicus M-a Tavani Vicarius Generalis [ 4 ].

[P. Maximilianus M-a Kolbe]

[ 1 ] Jest to prawdopodobnie odpis pierwotnego statutu MI z rękopisu, na którym swoje błogosławieństwo z dnia 4 IV 1919 zamieścił o. Domenico Tavani.

[ 2 ] Tekst w jęz. polskim - zob. Pisma, 879. W tekście polskim, w punkcie pierwszym (cel) brak słowa: "żydów".

[ 3 ] W oryginale wyraz podkreślony dwukrotnie.

[ 4 ] Błogosławieństwo w jęz. polskim - zob. Pisma, 22, przyp. 7.